Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
  2. auratam optantes Colchis avertere pellem
  3. ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
  4. caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
  5. diva quibus retinens in summis urbibus arces
  6. ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
  7. pinea coniungens inflexae texta carinae.
  8. illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
  9. quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor
  10. tortaque remigio spumis incanduit unda,
  11. emersere freti candenti e gurgite vultus
  12. aequoreae monstrum Nereides admirantes.
  13. illa, siqua alia, viderunt luce marinas
  14. mortales oculis nudato corpore nymphas
  15. nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
  16. tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
  17. tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
  18. tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.