Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  2. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  3. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  4. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  5. squalida desertis robigo infertur aratris.
  6. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  7. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  8. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  9. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  10. pulvinar vero divae geniale locatur
  11. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  12. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  13. haec vestis priscis hominum variata figuris
  14. heroum mira virtutes indicat arte.
  15. namque fluentisono prospectans litore Diae
  16. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  17. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  18. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  19. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  20. desertam in sola miseram se cernat harena.
  21. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  22. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  23. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  24. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  25. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  26. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  27. non contecta levi velatum pectus amictu,
  28. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  29. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  30. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  31. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  32. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  33. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  34. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  35. spinosas Erycina serens in pectore curas
  36. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  37. egressus curvis e litoribus Piraei
  38. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  39. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  40. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  41. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  42. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  43. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  44. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  45. proicere optavit potius quam talia Cretam
  46. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  47. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  48. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  49. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  50. regia, quam suavis exspirans castus odores
  51. lectulus in molli complexu matris alebat,
  52. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  53. aurave distinctos educit verna colores,
  54. non prius ex illo flagrantia declinavit
  55. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  56. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  57. heu misere exagitans immiti corde furores,
  58. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  59. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  60. qualibus incensam iactastis mente puellam
  61. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  62. quantos illa tulit languenti corde timores,
  63. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  64. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  65. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  66. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  67. promittens tacito succendit vota labello.
  68. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  69. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  70. indomitus turbo contorquens flamine robur
  71. eruit (illa procul radicitus exturbata
  72. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  73. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  74. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  75. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  76. errabunda regens tenui vestigia filo,
  77. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  78. tecti frustraretur inobservabilis error.
  79. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  80. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  81. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  82. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  83. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  84. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  85. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  86. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  87. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  88. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  89. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  90. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  91. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  92. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  93. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  94. frigidulos udo singultus ore cientem:
  95. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  96. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  97. sicine discedens neglecto numine divum
  98. immernor ah devota domum periuria portas?
  99. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  100. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  101. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  102. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  103. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  104. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  105. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  106. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  107. nulla viri speret sermones esse fideles:
  108. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  109. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  110. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  111. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  112. certe ego te in medio versantem turbine leti
  113. eripui et potius germanum amittere crevi
  114. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  115. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  116. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  117. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  118. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  119. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  120. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  121. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  122. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  123. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  124. quae tibi iucundo famularer serva labore
  125. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  126. purpureave tuum constemens veste cubile.
  127. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  128. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  129. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  130. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  131. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  132. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  133. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  134. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  135. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  136. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  137. perfidus in Creta religasset navita funem,
  138. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  139. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  140. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  141. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  142. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  143. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  144. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  145. coniugis an fido consoler memet amore,
  146. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  147. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  148. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  149. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  150. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  151. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  152. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  153. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  154. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  155. quare, facta virum multantes vindice poena
  156. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  157. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  158. huc huc adventate, meas audite querelas,
  159. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  160. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  161. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  162. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  163. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  164. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  165. has postquam maesto profudit pectore voces
  166. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  167. adnuit invicto caelestum numine rector,
  168. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  169. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  170. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  171. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  172. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  173. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  174. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  175. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  176. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  177. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  178. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  179. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  180. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  181. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  182. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  183. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  184. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  185. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  186. sed primum multas expromam mente querelas
  187. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  188. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  189. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  190. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  191. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  192. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  193. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  194. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  195. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  196. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  197. funestam antennae deponant undique vestem
  198. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  199. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  200. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  201. haec mandata prius constanti mente tenentem
  202. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  203. aerium nivei montis liquere cacumen.
  204. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  205. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  206. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  207. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  208. amissum credens immiti Thesea fato.
  209. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  210. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  211. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  212. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  213. multiplices animo volvebat saucia curas.
  214. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  215. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  216. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  217. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  218. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  219. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  220. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  221. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  222. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  223. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  224. plangebant aliae proceris tympana palmis
  225. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  226. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  227. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  228. talibus amplifice vestis decorata figuris
  229. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  230. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  231. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  232. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  233. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  234. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  235. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  236. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  237. post vento crescente magis magis increbescunt
  238. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  239. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  240. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  241. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  242. advenit Chiron portans silvestria dona:
  243. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  244. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  245. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  246. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  247. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  248. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  249. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  250. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  251. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  252. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  253. non sine nutanti platano lentaque sorore
  254. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  255. haec circum sedes late contexta locavit,
  256. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  257. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  258. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  259. quam quondam silici restrictus membra catena
  260. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  261. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  262. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  263. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  264. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  265. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  266. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  267. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  268. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  269. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  270. his corpus tremulum complectens undique vestis
  271. candida purpurea talos incinxerat ora,
  272. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  273. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  274. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  275. dextera tum leviter deducens fila supinis
  276. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  277. libratum tereti versabat turbine fusum,
  278. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  279. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  280. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  281. ante pedes autem candentis mollia lanae
  282. vellera virgati custodibant calathisci.
  283. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  284. talia divino fuderunt carmine fata,
  285. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  286. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  287. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  288. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  289. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,