Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  2. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  3. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  4. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  5. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  6. squalida desertis robigo infertur aratris.
  7. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  8. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  9. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  10. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  11. pulvinar vero divae geniale locatur
  12. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  13. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  14. haec vestis priscis hominum variata figuris
  15. heroum mira virtutes indicat arte.
  16. namque fluentisono prospectans litore Diae
  17. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  18. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  19. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  20. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  21. desertam in sola miseram se cernat harena.
  22. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  23. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  24. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  25. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  26. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  27. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  28. non contecta levi velatum pectus amictu,
  29. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  30. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  31. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  32. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  33. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  34. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  35. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  36. spinosas Erycina serens in pectore curas
  37. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  38. egressus curvis e litoribus Piraei
  39. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  40. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  41. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  42. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  43. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  44. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  45. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  46. proicere optavit potius quam talia Cretam
  47. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  48. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  49. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  50. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  51. regia, quam suavis exspirans castus odores
  52. lectulus in molli complexu matris alebat,
  53. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  54. aurave distinctos educit verna colores,
  55. non prius ex illo flagrantia declinavit
  56. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  57. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  58. heu misere exagitans immiti corde furores,
  59. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  60. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  61. qualibus incensam iactastis mente puellam
  62. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  63. quantos illa tulit languenti corde timores,
  64. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,