Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
  2. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  3. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  4. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  5. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  6. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  7. squalida desertis robigo infertur aratris.
  8. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  9. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  10. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  11. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  12. pulvinar vero divae geniale locatur
  13. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  14. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  15. haec vestis priscis hominum variata figuris
  16. heroum mira virtutes indicat arte.
  17. namque fluentisono prospectans litore Diae
  18. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  19. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  20. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  21. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  22. desertam in sola miseram se cernat harena.
  23. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  24. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  25. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  26. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  27. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  28. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  29. non contecta levi velatum pectus amictu,
  30. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  31. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  32. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.