Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
  2. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
  3. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
  4. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  5. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  6. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  7. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  8. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  9. squalida desertis robigo infertur aratris.
  10. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  11. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  12. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  13. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  14. pulvinar vero divae geniale locatur
  15. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  16. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  17. haec vestis priscis hominum variata figuris
  18. heroum mira virtutes indicat arte.
  19. namque fluentisono prospectans litore Diae
  20. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  21. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  22. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  23. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  24. desertam in sola miseram se cernat harena.
  25. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  26. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  27. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  28. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  29. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  30. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  31. non contecta levi velatum pectus amictu,
  32. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  33. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  34. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  35. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  36. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  37. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  38. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  39. spinosas Erycina serens in pectore curas
  40. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  41. egressus curvis e litoribus Piraei
  42. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  43. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  44. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  45. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  46. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  47. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  48. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  49. proicere optavit potius quam talia Cretam
  50. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  51. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  52. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  53. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  54. regia, quam suavis exspirans castus odores
  55. lectulus in molli complexu matris alebat,
  56. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  57. aurave distinctos educit verna colores,
  58. non prius ex illo flagrantia declinavit
  59. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  60. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  61. heu misere exagitans immiti corde furores,
  62. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  63. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  64. qualibus incensam iactastis mente puellam
  65. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  66. quantos illa tulit languenti corde timores,
  67. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  68. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  69. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  70. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  71. promittens tacito succendit vota labello.
  72. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  73. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  74. indomitus turbo contorquens flamine robur
  75. eruit (illa procul radicitus exturbata
  76. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  77. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  78. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  79. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  80. errabunda regens tenui vestigia filo,
  81. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  82. tecti frustraretur inobservabilis error.
  83. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  84. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  85. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  86. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  87. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  88. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  89. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  90. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  91. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  92. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  93. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  94. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  95. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  96. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  97. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  98. frigidulos udo singultus ore cientem: