Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. advenere, domum conventu tota frequentat
  2. Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
  3. dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
  4. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
  5. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
  6. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  7. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  8. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  9. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  10. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  11. squalida desertis robigo infertur aratris.
  12. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  13. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  14. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  15. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  16. pulvinar vero divae geniale locatur
  17. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  18. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  19. haec vestis priscis hominum variata figuris
  20. heroum mira virtutes indicat arte.
  21. namque fluentisono prospectans litore Diae
  22. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  23. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  24. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  25. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  26. desertam in sola miseram se cernat harena.
  27. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  28. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  29. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  30. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  31. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  32. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  33. non contecta levi velatum pectus amictu,
  34. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  35. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  36. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  37. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  38. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  39. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  40. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  41. spinosas Erycina serens in pectore curas
  42. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  43. egressus curvis e litoribus Piraei
  44. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  45. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  46. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  47. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  48. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  49. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  50. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  51. proicere optavit potius quam talia Cretam
  52. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  53. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  54. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  55. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  56. regia, quam suavis exspirans castus odores
  57. lectulus in molli complexu matris alebat,
  58. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  59. aurave distinctos educit verna colores,
  60. non prius ex illo flagrantia declinavit
  61. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  62. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  63. heu misere exagitans immiti corde furores,
  64. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  65. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  66. qualibus incensam iactastis mente puellam
  67. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  68. quantos illa tulit languenti corde timores,
  69. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  70. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  71. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  72. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  73. promittens tacito succendit vota labello.
  74. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  75. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  76. indomitus turbo contorquens flamine robur
  77. eruit (illa procul radicitus exturbata
  78. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  79. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  80. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  81. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  82. errabunda regens tenui vestigia filo,
  83. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  84. tecti frustraretur inobservabilis error.
  85. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  86. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  87. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  88. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  89. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  90. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  91. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  92. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  93. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  94. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  95. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  96. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  97. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  98. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  99. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  100. frigidulos udo singultus ore cientem:
  101. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  102. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  103. sicine discedens neglecto numine divum
  104. immernor ah devota domum periuria portas?
  105. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  106. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  107. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  108. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  109. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  110. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  111. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  112. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  113. nulla viri speret sermones esse fideles:
  114. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  115. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  116. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  117. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  118. certe ego te in medio versantem turbine leti
  119. eripui et potius germanum amittere crevi
  120. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  121. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  122. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  123. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  124. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  125. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  126. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  127. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  128. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  129. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  130. quae tibi iucundo famularer serva labore
  131. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  132. purpureave tuum constemens veste cubile.
  133. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  134. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  135. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  136. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  137. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  138. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  139. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  140. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  141. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  142. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  143. perfidus in Creta religasset navita funem,
  144. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  145. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  146. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?