Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quae simul optatae finito tempore luces
  2. advenere, domum conventu tota frequentat
  3. Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
  4. dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
  5. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
  6. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
  7. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  8. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  9. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  10. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  11. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  12. squalida desertis robigo infertur aratris.
  13. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  14. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  15. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  16. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  17. pulvinar vero divae geniale locatur
  18. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  19. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  20. haec vestis priscis hominum variata figuris
  21. heroum mira virtutes indicat arte.
  22. namque fluentisono prospectans litore Diae
  23. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  24. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  25. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  26. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  27. desertam in sola miseram se cernat harena.
  28. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  29. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  30. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  31. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  32. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  33. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  34. non contecta levi velatum pectus amictu,
  35. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  36. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  37. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  38. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  39. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  40. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  41. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  42. spinosas Erycina serens in pectore curas
  43. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  44. egressus curvis e litoribus Piraei
  45. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  46. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  47. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  48. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  49. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  50. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  51. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  52. proicere optavit potius quam talia Cretam
  53. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  54. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  55. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  56. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  57. regia, quam suavis exspirans castus odores
  58. lectulus in molli complexu matris alebat,
  59. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  60. aurave distinctos educit verna colores,
  61. non prius ex illo flagrantia declinavit
  62. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  63. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  64. heu misere exagitans immiti corde furores,
  65. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  66. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  67. qualibus incensam iactastis mente puellam
  68. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  69. quantos illa tulit languenti corde timores,
  70. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  71. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  72. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  73. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  74. promittens tacito succendit vota labello.
  75. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  76. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  77. indomitus turbo contorquens flamine robur
  78. eruit (illa procul radicitus exturbata
  79. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  80. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  81. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  82. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  83. errabunda regens tenui vestigia filo,
  84. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  85. tecti frustraretur inobservabilis error.
  86. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  87. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  88. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  89. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  90. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  91. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  92. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  93. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  94. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  95. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  96. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  97. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  98. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  99. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  100. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  101. frigidulos udo singultus ore cientem:
  102. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  103. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  104. sicine discedens neglecto numine divum
  105. immernor ah devota domum periuria portas?
  106. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  107. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  108. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  109. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  110. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  111. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  112. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  113. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  114. nulla viri speret sermones esse fideles:
  115. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  116. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  117. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  118. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  119. certe ego te in medio versantem turbine leti
  120. eripui et potius germanum amittere crevi
  121. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  122. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  123. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  124. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  125. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  126. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  127. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  128. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  129. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  130. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  131. quae tibi iucundo famularer serva labore
  132. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  133. purpureave tuum constemens veste cubile.
  134. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  135. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  136. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  137. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  138. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  139. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  140. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  141. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  142. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  143. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  144. perfidus in Creta religasset navita funem,
  145. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  146. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  147. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  148. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  149. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  150. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  151. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  152. coniugis an fido consoler memet amore,
  153. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  154. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  155. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  156. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  157. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  158. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  159. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  160. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  161. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  162. quare, facta virum multantes vindice poena
  163. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  164. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  165. huc huc adventate, meas audite querelas,
  166. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  167. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  168. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  169. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  170. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  171. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  172. has postquam maesto profudit pectore voces
  173. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  174. adnuit invicto caelestum numine rector,
  175. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  176. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  177. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  178. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  179. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  180. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  181. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  182. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  183. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  184. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  185. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  186. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  187. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  188. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  189. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  190. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  191. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  192. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  193. sed primum multas expromam mente querelas
  194. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  195. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  196. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  197. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  198. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  199. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  200. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  201. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  202. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  203. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  204. funestam antennae deponant undique vestem
  205. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  206. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  207. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  208. haec mandata prius constanti mente tenentem
  209. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  210. aerium nivei montis liquere cacumen.
  211. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  212. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  213. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  214. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  215. amissum credens immiti Thesea fato.
  216. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  217. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  218. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  219. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  220. multiplices animo volvebat saucia curas.
  221. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  222. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  223. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  224. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  225. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  226. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  227. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  228. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  229. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  230. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  231. plangebant aliae proceris tympana palmis
  232. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  233. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  234. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  235. talibus amplifice vestis decorata figuris
  236. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  237. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  238. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  239. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  240. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  241. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  242. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  243. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  244. post vento crescente magis magis increbescunt
  245. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  246. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  247. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  248. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  249. advenit Chiron portans silvestria dona:
  250. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  251. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  252. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  253. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  254. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  255. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  256. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  257. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  258. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  259. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  260. non sine nutanti platano lentaque sorore
  261. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  262. haec circum sedes late contexta locavit,
  263. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  264. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  265. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  266. quam quondam silici restrictus membra catena
  267. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  268. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  269. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  270. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  271. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  272. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  273. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  274. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  275. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  276. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  277. his corpus tremulum complectens undique vestis
  278. candida purpurea talos incinxerat ora,
  279. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  280. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  281. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  282. dextera tum leviter deducens fila supinis
  283. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  284. libratum tereti versabat turbine fusum,
  285. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  286. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  287. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  288. ante pedes autem candentis mollia lanae
  289. vellera virgati custodibant calathisci.
  290. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  291. talia divino fuderunt carmine fata,
  292. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  293. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  294. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  295. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  296. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  297. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  298. adveniet tibi iam portans optata maritis
  299. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  300. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  301. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  302. levia substernens robusto bracchia collo.
  303. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  304. nulla domus tales unquam contexit amores,
  305. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  306. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  307. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  308. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  309. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  310. qui persaepe vago victor certamine cursus
  311. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  312. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  313. non illi quisquam bello se conferet heros,
  314. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  315. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  316. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  317. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  318. illius egregias virtutes claraque facta
  319. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  320. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  321. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  322. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  323. namque velut densas praecerpens messor aristas
  324. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  325. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  326. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  327. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  328. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  329. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  330. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  331. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  332. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  333. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  334. excipiet niveos percussae virginis artus.
  335. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  336. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
  337. urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
  338. alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  339. quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
  340. proiciet truncum submisso poplite corpus.
  341. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  342. quare agite optatos animi coniungite amores.
  343. accipiat coniunx felici foedere divam,
  344. dedatur cupido iam dudum nupta marito.