Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  2. ante pedes autem candentis mollia lanae
  3. vellera virgati custodibant calathisci.
  4. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  5. talia divino fuderunt carmine fata,
  6. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  7. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  8. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  9. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  10. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  11. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  12. adveniet tibi iam portans optata maritis
  13. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  14. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  15. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  16. levia substernens robusto bracchia collo.
  17. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  18. nulla domus tales unquam contexit amores,
  19. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  20. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  21. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  22. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  23. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  24. qui persaepe vago victor certamine cursus
  25. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  26. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  27. non illi quisquam bello se conferet heros,
  28. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  29. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  30. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  31. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  32. illius egregias virtutes claraque facta
  33. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  34. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  35. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  36. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  37. namque velut densas praecerpens messor aristas
  38. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  39. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  40. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  41. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  42. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  43. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  44. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  45. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  46. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  47. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  48. excipiet niveos percussae virginis artus.
  49. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  50. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
  51. urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
  52. alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  53. quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
  54. proiciet truncum submisso poplite corpus.
  55. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  56. quare agite optatos animi coniungite amores.
  57. accipiat coniunx felici foedere divam,
  58. dedatur cupido iam dudum nupta marito.