Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  2. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  3. ante pedes autem candentis mollia lanae
  4. vellera virgati custodibant calathisci.
  5. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  6. talia divino fuderunt carmine fata,
  7. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  8. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  9. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  10. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  11. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  12. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  13. adveniet tibi iam portans optata maritis
  14. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  15. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  16. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  17. levia substernens robusto bracchia collo.
  18. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  19. nulla domus tales unquam contexit amores,
  20. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  21. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  22. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  23. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  24. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  25. qui persaepe vago victor certamine cursus
  26. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  27. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  28. non illi quisquam bello se conferet heros,
  29. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  30. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  31. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  32. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  33. illius egregias virtutes claraque facta
  34. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  35. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  36. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  37. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  38. namque velut densas praecerpens messor aristas
  39. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  40. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  41. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  42. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  43. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  44. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  45. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  46. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  47. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  48. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  49. excipiet niveos percussae virginis artus.
  50. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  51. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
  52. urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
  53. alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  54. quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
  55. proiciet truncum submisso poplite corpus.
  56. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  57. quare agite optatos animi coniungite amores.
  58. accipiat coniunx felici foedere divam,
  59. dedatur cupido iam dudum nupta marito.
  60. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  61. non illam nutrix orienti luce revisens
  62. hesterno collum poterit circumdare filo
  63. (currite ducentes subtegmina, currite, fusi),
  64. anxia nec mater discordis maesta puellae
  65. secubitu caros mittet sperare nepotes.
  66. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.”
  67. talia praefantes quondam felicia Pelei
  68. carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
  69. praesentes namque ante domos invisere castas
  70. heroum et sese mortali ostendere coetu
  71. caelicolae nondum spreta pietate solebant.
  72. saepe pater divum templo in fulgente, revisens
  73. annua cum festis venissent sacra diebus,
  74. conspexit terra centum procumbere tauros.