Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. libratum tereti versabat turbine fusum,
  2. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  3. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  4. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  5. ante pedes autem candentis mollia lanae
  6. vellera virgati custodibant calathisci.
  7. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  8. talia divino fuderunt carmine fata,
  9. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  10. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  11. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  12. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  13. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  14. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  15. adveniet tibi iam portans optata maritis
  16. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  17. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  18. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  19. levia substernens robusto bracchia collo.
  20. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  21. nulla domus tales unquam contexit amores,
  22. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  23. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.