Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  2. libratum tereti versabat turbine fusum,
  3. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  4. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  5. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  6. ante pedes autem candentis mollia lanae
  7. vellera virgati custodibant calathisci.
  8. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  9. talia divino fuderunt carmine fata,
  10. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  11. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  12. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  13. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  14. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  15. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  16. adveniet tibi iam portans optata maritis
  17. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  18. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore