Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
  2. quae simul optatae finito tempore luces
  3. advenere, domum conventu tota frequentat
  4. Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
  5. dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
  6. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
  7. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
  8. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  9. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  10. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  11. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  12. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  13. squalida desertis robigo infertur aratris.
  14. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  15. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  16. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  17. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  18. pulvinar vero divae geniale locatur
  19. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  20. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  21. haec vestis priscis hominum variata figuris
  22. heroum mira virtutes indicat arte.
  23. namque fluentisono prospectans litore Diae
  24. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  25. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  26. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  27. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  28. desertam in sola miseram se cernat harena.
  29. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  30. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  31. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  32. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  33. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  34. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  35. non contecta levi velatum pectus amictu,
  36. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  37. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  38. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  39. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  40. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  41. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  42. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  43. spinosas Erycina serens in pectore curas
  44. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  45. egressus curvis e litoribus Piraei
  46. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  47. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  48. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  49. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  50. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  51. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  52. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  53. proicere optavit potius quam talia Cretam
  54. funera Cecropiae nec funera portarentur.