Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
  2. quae simul optatae finito tempore luces
  3. advenere, domum conventu tota frequentat
  4. Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
  5. dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
  6. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
  7. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
  8. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  9. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  10. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  11. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  12. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  13. squalida desertis robigo infertur aratris.
  14. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  15. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  16. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  17. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  18. pulvinar vero divae geniale locatur
  19. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  20. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  21. haec vestis priscis hominum variata figuris
  22. heroum mira virtutes indicat arte.
  23. namque fluentisono prospectans litore Diae
  24. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  25. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  26. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  27. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  28. desertam in sola miseram se cernat harena.
  29. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  30. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  31. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  32. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  33. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  34. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  35. non contecta levi velatum pectus amictu,
  36. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  37. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  38. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  39. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  40. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  41. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  42. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  43. spinosas Erycina serens in pectore curas
  44. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  45. egressus curvis e litoribus Piraei
  46. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  47. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  48. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  49. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  50. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  51. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  52. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  53. proicere optavit potius quam talia Cretam
  54. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  55. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  56. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  57. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  58. regia, quam suavis exspirans castus odores
  59. lectulus in molli complexu matris alebat,
  60. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  61. aurave distinctos educit verna colores,
  62. non prius ex illo flagrantia declinavit
  63. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  64. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  65. heu misere exagitans immiti corde furores,
  66. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  67. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  68. qualibus incensam iactastis mente puellam
  69. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  70. quantos illa tulit languenti corde timores,
  71. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  72. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  73. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  74. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  75. promittens tacito succendit vota labello.
  76. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  77. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  78. indomitus turbo contorquens flamine robur
  79. eruit (illa procul radicitus exturbata
  80. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  81. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  82. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  83. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  84. errabunda regens tenui vestigia filo,
  85. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  86. tecti frustraretur inobservabilis error.
  87. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  88. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  89. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  90. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  91. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  92. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  93. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  94. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  95. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  96. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  97. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  98. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  99. tum tremuli salis adversas procurrere in undas