Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  2. his corpus tremulum complectens undique vestis
  3. candida purpurea talos incinxerat ora,
  4. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  5. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  6. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  7. dextera tum leviter deducens fila supinis
  8. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  9. libratum tereti versabat turbine fusum,
  10. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  11. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  12. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  13. ante pedes autem candentis mollia lanae
  14. vellera virgati custodibant calathisci.
  15. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  16. talia divino fuderunt carmine fata,
  17. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  18. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  19. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  20. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  21. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  22. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  23. adveniet tibi iam portans optata maritis
  24. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  25. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  26. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  27. levia substernens robusto bracchia collo.
  28. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  29. nulla domus tales unquam contexit amores,
  30. nullus amor tali coniunxit foedere amantes