Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  2. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  3. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  4. his corpus tremulum complectens undique vestis
  5. candida purpurea talos incinxerat ora,
  6. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  7. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  8. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  9. dextera tum leviter deducens fila supinis
  10. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  11. libratum tereti versabat turbine fusum,
  12. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  13. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  14. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  15. ante pedes autem candentis mollia lanae
  16. vellera virgati custodibant calathisci.
  17. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  18. talia divino fuderunt carmine fata,
  19. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  20. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  21. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  22. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  23. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  24. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  25. adveniet tibi iam portans optata maritis
  26. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  27. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  28. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  29. levia substernens robusto bracchia collo.
  30. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  31. nulla domus tales unquam contexit amores,
  32. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  33. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  34. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  35. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  36. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  37. qui persaepe vago victor certamine cursus
  38. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  39. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  40. non illi quisquam bello se conferet heros,
  41. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  42. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  43. periuri Pelopis vastabit tertius heres.