Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  2. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  3. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  4. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  5. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  6. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  7. his corpus tremulum complectens undique vestis
  8. candida purpurea talos incinxerat ora,
  9. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  10. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  11. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  12. dextera tum leviter deducens fila supinis
  13. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  14. libratum tereti versabat turbine fusum,
  15. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  16. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  17. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  18. ante pedes autem candentis mollia lanae
  19. vellera virgati custodibant calathisci.
  20. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  21. talia divino fuderunt carmine fata,
  22. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  23. “o decus eximium magnis virtutibus augens,