Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  2. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  3. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  4. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  5. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  6. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  7. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  8. his corpus tremulum complectens undique vestis
  9. candida purpurea talos incinxerat ora,
  10. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  11. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  12. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  13. dextera tum leviter deducens fila supinis
  14. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  15. libratum tereti versabat turbine fusum,
  16. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  17. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  18. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  19. ante pedes autem candentis mollia lanae
  20. vellera virgati custodibant calathisci.
  21. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  22. talia divino fuderunt carmine fata,
  23. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  24. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  25. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  26. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  27. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  28. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  29. adveniet tibi iam portans optata maritis
  30. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  31. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  32. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  33. levia substernens robusto bracchia collo.
  34. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  35. nulla domus tales unquam contexit amores,
  36. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  37. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  38. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  39. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  40. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  41. qui persaepe vago victor certamine cursus
  42. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  43. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  44. non illi quisquam bello se conferet heros,
  45. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  46. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  47. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  48. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  49. illius egregias virtutes claraque facta
  50. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  51. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  52. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  53. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  54. namque velut densas praecerpens messor aristas
  55. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  56. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  57. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  58. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  59. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  60. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  61. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  62. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  63. denique testis erit morti quoque reddita praeda