Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  2. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  3. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  4. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  5. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  6. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  7. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  8. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  9. his corpus tremulum complectens undique vestis
  10. candida purpurea talos incinxerat ora,
  11. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  12. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  13. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  14. dextera tum leviter deducens fila supinis
  15. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  16. libratum tereti versabat turbine fusum,
  17. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  18. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  19. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  20. ante pedes autem candentis mollia lanae
  21. vellera virgati custodibant calathisci.
  22. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  23. talia divino fuderunt carmine fata,
  24. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  25. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  26. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  27. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  28. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  29. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  30. adveniet tibi iam portans optata maritis
  31. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  32. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  33. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  34. levia substernens robusto bracchia collo.
  35. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  36. nulla domus tales unquam contexit amores,
  37. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  38. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  39. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  40. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  41. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  42. qui persaepe vago victor certamine cursus
  43. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  44. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  45. non illi quisquam bello se conferet heros,
  46. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  47. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  48. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  49. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  50. illius egregias virtutes claraque facta
  51. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  52. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  53. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.