Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. tene suam Tethys concessit ducere neptem
  2. Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
  3. quae simul optatae finito tempore luces
  4. advenere, domum conventu tota frequentat
  5. Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
  6. dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
  7. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
  8. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
  9. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  10. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  11. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  12. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  13. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  14. squalida desertis robigo infertur aratris.
  15. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  16. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  17. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  18. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  19. pulvinar vero divae geniale locatur
  20. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  21. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  22. haec vestis priscis hominum variata figuris
  23. heroum mira virtutes indicat arte.