Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. tene suam Tethys concessit ducere neptem
  2. Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
  3. quae simul optatae finito tempore luces
  4. advenere, domum conventu tota frequentat
  5. Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
  6. dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
  7. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
  8. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
  9. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  10. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  11. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  12. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  13. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  14. squalida desertis robigo infertur aratris.
  15. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  16. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  17. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  18. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  19. pulvinar vero divae geniale locatur
  20. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  21. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  22. haec vestis priscis hominum variata figuris
  23. heroum mira virtutes indicat arte.
  24. namque fluentisono prospectans litore Diae
  25. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  26. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  27. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  28. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  29. desertam in sola miseram se cernat harena.
  30. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  31. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  32. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  33. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  34. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  35. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  36. non contecta levi velatum pectus amictu,
  37. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  38. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  39. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  40. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  41. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  42. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  43. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  44. spinosas Erycina serens in pectore curas
  45. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  46. egressus curvis e litoribus Piraei
  47. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  48. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  49. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  50. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  51. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  52. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  53. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  54. proicere optavit potius quam talia Cretam
  55. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  56. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  57. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  58. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  59. regia, quam suavis exspirans castus odores
  60. lectulus in molli complexu matris alebat,
  61. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  62. aurave distinctos educit verna colores,
  63. non prius ex illo flagrantia declinavit
  64. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  65. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  66. heu misere exagitans immiti corde furores,
  67. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  68. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  69. qualibus incensam iactastis mente puellam
  70. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  71. quantos illa tulit languenti corde timores,
  72. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  73. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  74. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  75. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  76. promittens tacito succendit vota labello.
  77. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  78. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  79. indomitus turbo contorquens flamine robur