Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos,
  2. cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
  3. auratam optantes Colchis avertere pellem
  4. ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
  5. caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
  6. diva quibus retinens in summis urbibus arces
  7. ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
  8. pinea coniungens inflexae texta carinae.
  9. illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
  10. quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor
  11. tortaque remigio spumis incanduit unda,
  12. emersere freti candenti e gurgite vultus
  13. aequoreae monstrum Nereides admirantes.
  14. illa, siqua alia, viderunt luce marinas
  15. mortales oculis nudato corpore nymphas
  16. nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
  17. tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
  18. tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
  19. tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
  20. o nimis optato saeclorum tempore nati
  21. heroes, salvete, deum genus, o bona matrum
  22. progenies, salvete iterum
  23. vos ego saepe meo, vos carmine compellabo,
  24. teque adeo eximie taedis felicibus aucte
  25. Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
  26. ipse suos divum genitor concessit amores.
  27. tene Thetis tenuit pulcherrirma Nereine?
  28. tene suam Tethys concessit ducere neptem
  29. Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
  30. quae simul optatae finito tempore luces
  31. advenere, domum conventu tota frequentat
  32. Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
  33. dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
  34. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
  35. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
  36. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  37. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  38. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  39. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  40. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  41. squalida desertis robigo infertur aratris.
  42. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  43. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  44. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  45. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  46. pulvinar vero divae geniale locatur
  47. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  48. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  49. haec vestis priscis hominum variata figuris
  50. heroum mira virtutes indicat arte.
  51. namque fluentisono prospectans litore Diae
  52. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  53. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  54. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  55. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  56. desertam in sola miseram se cernat harena.
  57. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  58. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  59. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  60. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  61. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  62. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  63. non contecta levi velatum pectus amictu,
  64. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  65. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  66. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  67. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  68. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  69. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  70. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  71. spinosas Erycina serens in pectore curas
  72. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  73. egressus curvis e litoribus Piraei
  74. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  75. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  76. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  77. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  78. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  79. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  80. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  81. proicere optavit potius quam talia Cretam
  82. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  83. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  84. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  85. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  86. regia, quam suavis exspirans castus odores
  87. lectulus in molli complexu matris alebat,
  88. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  89. aurave distinctos educit verna colores,
  90. non prius ex illo flagrantia declinavit
  91. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  92. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  93. heu misere exagitans immiti corde furores,
  94. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  95. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  96. qualibus incensam iactastis mente puellam
  97. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  98. quantos illa tulit languenti corde timores,
  99. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  100. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  101. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  102. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  103. promittens tacito succendit vota labello.
  104. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  105. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  106. indomitus turbo contorquens flamine robur
  107. eruit (illa procul radicitus exturbata
  108. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  109. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  110. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  111. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  112. errabunda regens tenui vestigia filo,
  113. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  114. tecti frustraretur inobservabilis error.
  115. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  116. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  117. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  118. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  119. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  120. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  121. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  122. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  123. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  124. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  125. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  126. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  127. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  128. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  129. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  130. frigidulos udo singultus ore cientem:
  131. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  132. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  133. sicine discedens neglecto numine divum
  134. immernor ah devota domum periuria portas?
  135. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  136. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  137. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  138. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  139. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  140. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  141. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  142. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  143. nulla viri speret sermones esse fideles:
  144. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  145. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  146. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  147. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  148. certe ego te in medio versantem turbine leti
  149. eripui et potius germanum amittere crevi
  150. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  151. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  152. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  153. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  154. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  155. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  156. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  157. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  158. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  159. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  160. quae tibi iucundo famularer serva labore
  161. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  162. purpureave tuum constemens veste cubile.
  163. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  164. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  165. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  166. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  167. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  168. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  169. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  170. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  171. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  172. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  173. perfidus in Creta religasset navita funem,
  174. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  175. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  176. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  177. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  178. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  179. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  180. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  181. coniugis an fido consoler memet amore,
  182. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  183. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  184. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  185. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,