Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  2. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  3. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  4. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  5. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  6. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  7. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  8. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  9. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  10. his corpus tremulum complectens undique vestis
  11. candida purpurea talos incinxerat ora,
  12. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  13. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  14. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  15. dextera tum leviter deducens fila supinis
  16. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  17. libratum tereti versabat turbine fusum,
  18. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  19. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  20. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  21. ante pedes autem candentis mollia lanae
  22. vellera virgati custodibant calathisci.
  23. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  24. talia divino fuderunt carmine fata,
  25. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  26. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  27. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  28. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  29. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  30. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.