Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quam quondam silici restrictus membra catena
  2. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  3. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  4. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  5. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  6. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  7. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  8. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  9. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  10. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  11. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  12. his corpus tremulum complectens undique vestis
  13. candida purpurea talos incinxerat ora,
  14. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  15. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  16. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  17. dextera tum leviter deducens fila supinis
  18. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  19. libratum tereti versabat turbine fusum,
  20. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  21. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  22. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  23. ante pedes autem candentis mollia lanae
  24. vellera virgati custodibant calathisci.
  25. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  26. talia divino fuderunt carmine fata,
  27. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  28. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  29. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  30. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  31. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  32. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  33. adveniet tibi iam portans optata maritis
  34. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  35. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  36. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  37. levia substernens robusto bracchia collo.
  38. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  39. nulla domus tales unquam contexit amores,
  40. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  41. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  42. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  43. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  44. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  45. qui persaepe vago victor certamine cursus
  46. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  47. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  48. non illi quisquam bello se conferet heros,
  49. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  50. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  51. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  52. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  53. illius egregias virtutes claraque facta
  54. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  55. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  56. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  57. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  58. namque velut densas praecerpens messor aristas
  59. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  60. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  61. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  62. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  63. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  64. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  65. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  66. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  67. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  68. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  69. excipiet niveos percussae virginis artus.
  70. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  71. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
  72. urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
  73. alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  74. quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
  75. proiciet truncum submisso poplite corpus.
  76. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  77. quare agite optatos animi coniungite amores.
  78. accipiat coniunx felici foedere divam,
  79. dedatur cupido iam dudum nupta marito.
  80. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  81. non illam nutrix orienti luce revisens
  82. hesterno collum poterit circumdare filo
  83. (currite ducentes subtegmina, currite, fusi),
  84. anxia nec mater discordis maesta puellae
  85. secubitu caros mittet sperare nepotes.
  86. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.”
  87. talia praefantes quondam felicia Pelei
  88. carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
  89. praesentes namque ante domos invisere castas
  90. heroum et sese mortali ostendere coetu
  91. caelicolae nondum spreta pietate solebant.
  92. saepe pater divum templo in fulgente, revisens
  93. annua cum festis venissent sacra diebus,
  94. conspexit terra centum procumbere tauros.
  95. saepe vagus Liber Parnasi vertice summo