Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. ipse suos divum genitor concessit amores.
  2. tene Thetis tenuit pulcherrirma Nereine?
  3. tene suam Tethys concessit ducere neptem
  4. Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
  5. quae simul optatae finito tempore luces
  6. advenere, domum conventu tota frequentat
  7. Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
  8. dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
  9. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
  10. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
  11. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  12. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  13. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  14. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  15. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  16. squalida desertis robigo infertur aratris.
  17. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  18. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  19. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  20. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  21. pulvinar vero divae geniale locatur
  22. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  23. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  24. haec vestis priscis hominum variata figuris
  25. heroum mira virtutes indicat arte.
  26. namque fluentisono prospectans litore Diae
  27. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  28. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  29. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  30. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  31. desertam in sola miseram se cernat harena.
  32. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  33. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  34. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  35. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  36. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  37. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  38. non contecta levi velatum pectus amictu,
  39. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  40. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  41. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  42. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  43. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  44. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  45. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  46. spinosas Erycina serens in pectore curas
  47. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  48. egressus curvis e litoribus Piraei
  49. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  50. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  51. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  52. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  53. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  54. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  55. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  56. proicere optavit potius quam talia Cretam
  57. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  58. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  59. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  60. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  61. regia, quam suavis exspirans castus odores
  62. lectulus in molli complexu matris alebat,
  63. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  64. aurave distinctos educit verna colores,
  65. non prius ex illo flagrantia declinavit
  66. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  67. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  68. heu misere exagitans immiti corde furores,
  69. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  70. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  71. qualibus incensam iactastis mente puellam
  72. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  73. quantos illa tulit languenti corde timores,
  74. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  75. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  76. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  77. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  78. promittens tacito succendit vota labello.
  79. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  80. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  81. indomitus turbo contorquens flamine robur
  82. eruit (illa procul radicitus exturbata
  83. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  84. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  85. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  86. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  87. errabunda regens tenui vestigia filo,
  88. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  89. tecti frustraretur inobservabilis error.
  90. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  91. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  92. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  93. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  94. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  95. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  96. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  97. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  98. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  99. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  100. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  101. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  102. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  103. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  104. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  105. frigidulos udo singultus ore cientem:
  106. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  107. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  108. sicine discedens neglecto numine divum
  109. immernor ah devota domum periuria portas?
  110. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  111. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  112. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  113. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  114. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,