Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
  2. ipse suos divum genitor concessit amores.
  3. tene Thetis tenuit pulcherrirma Nereine?
  4. tene suam Tethys concessit ducere neptem
  5. Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
  6. quae simul optatae finito tempore luces
  7. advenere, domum conventu tota frequentat
  8. Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
  9. dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
  10. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
  11. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
  12. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  13. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  14. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  15. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  16. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  17. squalida desertis robigo infertur aratris.
  18. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  19. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  20. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  21. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  22. pulvinar vero divae geniale locatur
  23. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  24. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  25. haec vestis priscis hominum variata figuris
  26. heroum mira virtutes indicat arte.
  27. namque fluentisono prospectans litore Diae
  28. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  29. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  30. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  31. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  32. desertam in sola miseram se cernat harena.
  33. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  34. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  35. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  36. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  37. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  38. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  39. non contecta levi velatum pectus amictu,
  40. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  41. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  42. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  43. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  44. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  45. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  46. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  47. spinosas Erycina serens in pectore curas
  48. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  49. egressus curvis e litoribus Piraei
  50. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  51. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  52. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  53. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  54. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  55. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  56. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  57. proicere optavit potius quam talia Cretam
  58. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  59. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  60. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  61. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  62. regia, quam suavis exspirans castus odores
  63. lectulus in molli complexu matris alebat,
  64. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  65. aurave distinctos educit verna colores,
  66. non prius ex illo flagrantia declinavit
  67. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  68. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  69. heu misere exagitans immiti corde furores,
  70. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  71. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  72. qualibus incensam iactastis mente puellam
  73. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  74. quantos illa tulit languenti corde timores,
  75. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  76. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  77. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  78. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  79. promittens tacito succendit vota labello.
  80. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  81. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  82. indomitus turbo contorquens flamine robur
  83. eruit (illa procul radicitus exturbata
  84. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  85. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  86. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  87. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  88. errabunda regens tenui vestigia filo,
  89. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  90. tecti frustraretur inobservabilis error.
  91. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  92. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  93. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  94. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  95. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  96. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  97. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  98. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  99. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  100. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  101. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  102. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  103. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  104. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  105. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  106. frigidulos udo singultus ore cientem:
  107. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  108. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  109. sicine discedens neglecto numine divum
  110. immernor ah devota domum periuria portas?
  111. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  112. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  113. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  114. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  115. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  116. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  117. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  118. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  119. nulla viri speret sermones esse fideles:
  120. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  121. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  122. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  123. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  124. certe ego te in medio versantem turbine leti
  125. eripui et potius germanum amittere crevi
  126. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  127. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  128. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  129. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  130. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  131. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  132. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  133. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  134. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  135. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  136. quae tibi iucundo famularer serva labore
  137. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  138. purpureave tuum constemens veste cubile.
  139. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  140. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  141. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  142. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  143. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  144. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  145. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  146. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  147. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  148. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  149. perfidus in Creta religasset navita funem,
  150. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  151. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  152. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  153. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  154. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  155. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  156. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  157. coniugis an fido consoler memet amore,