Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
  2. ipse suos divum genitor concessit amores.
  3. tene Thetis tenuit pulcherrirma Nereine?
  4. tene suam Tethys concessit ducere neptem
  5. Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
  6. quae simul optatae finito tempore luces
  7. advenere, domum conventu tota frequentat
  8. Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
  9. dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
  10. deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
  11. Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
  12. Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
  13. rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
  14. non humilis curvis purgatur vinea rastris,
  15. non glaebam prono convellit vomere taurus,
  16. non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
  17. squalida desertis robigo infertur aratris.
  18. ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
  19. regia, fulgenti splendent auro atque argento.
  20. candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
  21. tota domus gaudet regali splendida gaza.
  22. pulvinar vero divae geniale locatur
  23. sedibus in mediis, Indo quod dente politum
  24. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
  25. haec vestis priscis hominum variata figuris
  26. heroum mira virtutes indicat arte.
  27. namque fluentisono prospectans litore Diae
  28. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
  29. indomitos in corde gerens Ariadna furores,
  30. necdum etiam sese quae visit visere credit,
  31. ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
  32. desertam in sola miseram se cernat harena.
  33. immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
  34. irrita ventosae linquens promissa procellae.
  35. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
  36. saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
  37. prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
  38. non flavo retinens subtilem vertice mitram,
  39. non contecta levi velatum pectus amictu,
  40. non tereti strophio lactentis vincta papillas,
  41. omnia quae toto delapsa e corpore passim
  42. ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
  43. sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
  44. illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
  45. toto animo, tota pendebat perdita mente.
  46. ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit
  47. spinosas Erycina serens in pectore curas
  48. illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
  49. egressus curvis e litoribus Piraei
  50. attigit iniusti regis Gortynia tecta.
  51. nam perhibent olim crudeli peste coactam
  52. Androgeoneae poenas exsolvere caedis
  53. electos iuvenes simul et decus innuptarum
  54. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
  55. quis angusta malis cum moenia vexarentur,
  56. ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
  57. proicere optavit potius quam talia Cretam
  58. funera Cecropiae nec funera portarentur.
  59. atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
  60. magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
  61. hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
  62. regia, quam suavis exspirans castus odores
  63. lectulus in molli complexu matris alebat,
  64. quales Eurotae progignunt flumina myrtos
  65. aurave distinctos educit verna colores,
  66. non prius ex illo flagrantia declinavit
  67. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
  68. funditus atque imis exarsit tota medullis.
  69. heu misere exagitans immiti corde furores,
  70. sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
  71. quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
  72. qualibus incensam iactastis mente puellam
  73. fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
  74. quantos illa tulit languenti corde timores,
  75. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  76. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  77. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  78. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  79. promittens tacito succendit vota labello.
  80. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  81. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  82. indomitus turbo contorquens flamine robur
  83. eruit (illa procul radicitus exturbata
  84. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  85. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  86. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  87. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  88. errabunda regens tenui vestigia filo,
  89. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  90. tecti frustraretur inobservabilis error.