Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- vos ego saepe meo, vos carmine compellabo,
- teque adeo eximie taedis felicibus aucte
- Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
- ipse suos divum genitor concessit amores.
- tene Thetis tenuit pulcherrirma Nereine?
- tene suam Tethys concessit ducere neptem
- Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
- quae simul optatae finito tempore luces
- advenere, domum conventu tota frequentat
- Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
- dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
- deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe
- Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
- Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
- rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
- non humilis curvis purgatur vinea rastris,
- non glaebam prono convellit vomere taurus,
- non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
- squalida desertis robigo infertur aratris.
- ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
- regia, fulgenti splendent auro atque argento.
- candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,
- tota domus gaudet regali splendida gaza.
- pulvinar vero divae geniale locatur
- sedibus in mediis, Indo quod dente politum
- tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
- haec vestis priscis hominum variata figuris
- heroum mira virtutes indicat arte.
- namque fluentisono prospectans litore Diae
- Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
- indomitos in corde gerens Ariadna furores,
- necdum etiam sese quae visit visere credit,
- ut pote fallaci quae tunc primum excita somno
- desertam in sola miseram se cernat harena.
- immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
- irrita ventosae linquens promissa procellae.
- quem procul ex alga maestis Minois ocellis
- saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,