Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  2. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  3. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  4. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  5. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  6. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  7. funestam antennae deponant undique vestem
  8. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  9. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  10. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  11. haec mandata prius constanti mente tenentem
  12. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  13. aerium nivei montis liquere cacumen.
  14. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  15. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  16. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  17. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  18. amissum credens immiti Thesea fato.
  19. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  20. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  21. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  22. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  23. multiplices animo volvebat saucia curas.
  24. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  25. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  26. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  27. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  28. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  29. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  30. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  31. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  32. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  33. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  34. plangebant aliae proceris tympana palmis
  35. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  36. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  37. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  38. talibus amplifice vestis decorata figuris
  39. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  40. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  41. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  42. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  43. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  44. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  45. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  46. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  47. post vento crescente magis magis increbescunt
  48. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  49. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  50. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  51. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  52. advenit Chiron portans silvestria dona:
  53. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  54. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  55. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  56. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  57. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  58. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  59. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  60. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  61. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  62. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  63. non sine nutanti platano lentaque sorore
  64. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  65. haec circum sedes late contexta locavit,
  66. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  67. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  68. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  69. quam quondam silici restrictus membra catena
  70. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  71. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  72. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  73. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  74. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  75. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  76. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  77. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  78. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  79. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  80. his corpus tremulum complectens undique vestis
  81. candida purpurea talos incinxerat ora,
  82. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  83. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  84. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  85. dextera tum leviter deducens fila supinis
  86. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  87. libratum tereti versabat turbine fusum,
  88. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  89. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  90. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  91. ante pedes autem candentis mollia lanae
  92. vellera virgati custodibant calathisci.