Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  2. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  3. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  4. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  5. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  6. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  7. funestam antennae deponant undique vestem
  8. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  9. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  10. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  11. haec mandata prius constanti mente tenentem
  12. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  13. aerium nivei montis liquere cacumen.
  14. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  15. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  16. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  17. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  18. amissum credens immiti Thesea fato.
  19. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  20. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  21. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  22. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  23. multiplices animo volvebat saucia curas.
  24. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  25. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  26. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  27. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  28. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  29. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  30. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  31. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  32. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  33. orgia quae frustra cupiunt audire profani,