Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  2. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  3. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  4. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  5. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  6. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  7. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  8. funestam antennae deponant undique vestem
  9. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  10. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  11. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  12. haec mandata prius constanti mente tenentem
  13. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  14. aerium nivei montis liquere cacumen.
  15. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  16. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  17. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  18. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  19. amissum credens immiti Thesea fato.
  20. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  21. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  22. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  23. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  24. multiplices animo volvebat saucia curas.
  25. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  26. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  27. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  28. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  29. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  30. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  31. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  32. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  33. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  34. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  35. plangebant aliae proceris tympana palmis
  36. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  37. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  38. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  39. talibus amplifice vestis decorata figuris
  40. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  41. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  42. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  43. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  44. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  45. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  46. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  47. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  48. post vento crescente magis magis increbescunt
  49. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  50. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  51. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  52. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  53. advenit Chiron portans silvestria dona:
  54. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  55. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  56. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  57. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  58. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  59. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  60. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  61. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  62. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  63. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  64. non sine nutanti platano lentaque sorore
  65. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  66. haec circum sedes late contexta locavit,
  67. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.