Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  2. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  3. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  4. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  5. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  6. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  7. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  8. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  9. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  10. funestam antennae deponant undique vestem
  11. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  12. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  13. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  14. haec mandata prius constanti mente tenentem
  15. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  16. aerium nivei montis liquere cacumen.
  17. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat