Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  2. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  3. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  4. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  5. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  6. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  7. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  8. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  9. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  10. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  11. funestam antennae deponant undique vestem
  12. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  13. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  14. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  15. haec mandata prius constanti mente tenentem
  16. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  17. aerium nivei montis liquere cacumen.
  18. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  19. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  20. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  21. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  22. amissum credens immiti Thesea fato.
  23. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  24. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  25. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  26. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  27. multiplices animo volvebat saucia curas.
  28. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  29. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  30. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  31. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  32. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  33. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  34. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  35. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  36. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  37. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  38. plangebant aliae proceris tympana palmis
  39. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  40. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  41. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  42. talibus amplifice vestis decorata figuris
  43. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  44. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  45. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  46. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  47. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  48. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  49. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  50. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  51. post vento crescente magis magis increbescunt
  52. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  53. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  54. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  55. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  56. advenit Chiron portans silvestria dona:
  57. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  58. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  59. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  60. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  61. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  62. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  63. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  64. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  65. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  66. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  67. non sine nutanti platano lentaque sorore
  68. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  69. haec circum sedes late contexta locavit,
  70. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  71. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  72. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  73. quam quondam silici restrictus membra catena
  74. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  75. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  76. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  77. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  78. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  79. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  80. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  81. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  82. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  83. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  84. his corpus tremulum complectens undique vestis
  85. candida purpurea talos incinxerat ora,
  86. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  87. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  88. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  89. dextera tum leviter deducens fila supinis
  90. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  91. libratum tereti versabat turbine fusum,
  92. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  93. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  94. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  95. ante pedes autem candentis mollia lanae
  96. vellera virgati custodibant calathisci.
  97. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  98. talia divino fuderunt carmine fata,
  99. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  100. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  101. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  102. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  103. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  104. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  105. adveniet tibi iam portans optata maritis
  106. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  107. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  108. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  109. levia substernens robusto bracchia collo.
  110. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  111. nulla domus tales unquam contexit amores,
  112. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  113. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  114. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  115. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  116. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  117. qui persaepe vago victor certamine cursus
  118. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  119. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  120. non illi quisquam bello se conferet heros,
  121. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  122. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  123. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  124. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  125. illius egregias virtutes claraque facta
  126. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  127. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  128. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  129. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  130. namque velut densas praecerpens messor aristas
  131. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  132. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  133. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  134. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  135. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  136. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  137. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  138. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  139. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  140. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  141. excipiet niveos percussae virginis artus.
  142. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  143. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
  144. urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
  145. alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  146. quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
  147. proiciet truncum submisso poplite corpus.
  148. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  149. quare agite optatos animi coniungite amores.
  150. accipiat coniunx felici foedere divam,
  151. dedatur cupido iam dudum nupta marito.
  152. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  153. non illam nutrix orienti luce revisens
  154. hesterno collum poterit circumdare filo
  155. (currite ducentes subtegmina, currite, fusi),
  156. anxia nec mater discordis maesta puellae
  157. secubitu caros mittet sperare nepotes.
  158. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.”
  159. talia praefantes quondam felicia Pelei
  160. carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
  161. praesentes namque ante domos invisere castas
  162. heroum et sese mortali ostendere coetu
  163. caelicolae nondum spreta pietate solebant.
  164. saepe pater divum templo in fulgente, revisens
  165. annua cum festis venissent sacra diebus,
  166. conspexit terra centum procumbere tauros.
  167. saepe vagus Liber Parnasi vertice summo
  168. Thyiadas effusis euantis crinibus egit,
  169. cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
  170. acciperent laeti divum fumantibus aris.
  171. saepe in letifero belli certamine Mavors
  172. aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo
  173. armatas hominum est praesens hortata catervas.
  174. sed postquam tellus scelere est imbuta nefando,
  175. iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
  176. perfudere manus fraterno sanguine fratres,
  177. destitit exstinctos natus lugere parentes,
  178. optavit genitor primaevi funera nati
  179. Liber ut innuptae poteretur flore novercae,
  180. ignaro mater substernens se impia nato
  181. impia non verita est divos scelerare parentes,
  182. omnia fanda nefanda malo permixta furore
  183. iustificam nobis mentem avertere deorum.
  184. quare nec talis dignantur visere coetus
  185. nec se contingi patiuntur lumine claro.
  1. Etsi me adsiduo defectum cura dolore
  2. sevocat a doctis, Ortale, virginibus,
  3. nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
  4. mens animi: tantis fluctuat ipsa malis,—
  5. namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
  6. pallidulum manans adluit unda pedem,
  7. Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
  8. Ereptum nostris obterit ex oculis.
  9. ---
  10. nunquam ego te vita frater amabilior
  11. adspiciam posthac: at certe semper amabo,
  12. semper maesta tua carmina morte canam,
  13. qualia sub densis ramorum concinit umbris
  14. Daulias absumpti fata gemens Ityli,—
  15. sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto
  16. haec expressa tibi carmina Battiadae,
  17. ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis
  18. effluxisse meo forte putes animo,
  19. ut missum sponsi furtivo munere malum
  20. procurrit casto virginis e gremio,
  21. quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
  22. dum adventu matris prosilit, excutitur;