Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  2. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  3. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  4. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  5. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  6. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  7. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  8. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  9. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  10. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  11. funestam antennae deponant undique vestem
  12. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  13. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  14. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  15. haec mandata prius constanti mente tenentem
  16. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  17. aerium nivei montis liquere cacumen.
  18. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  19. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  20. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  21. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  22. amissum credens immiti Thesea fato.
  23. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  24. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  25. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  26. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  27. multiplices animo volvebat saucia curas.
  28. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  29. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  30. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  31. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  32. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  33. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  34. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  35. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  36. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  37. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  38. plangebant aliae proceris tympana palmis
  39. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  40. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  41. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  42. talibus amplifice vestis decorata figuris
  43. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  44. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  45. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  46. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  47. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  48. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  49. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  50. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  51. post vento crescente magis magis increbescunt
  52. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,