Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. sed primum multas expromam mente querelas
  2. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  3. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  4. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  5. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  6. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  7. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  8. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  9. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  10. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  11. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  12. funestam antennae deponant undique vestem
  13. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  14. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  15. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  16. haec mandata prius constanti mente tenentem
  17. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  18. aerium nivei montis liquere cacumen.
  19. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  20. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  21. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  22. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  23. amissum credens immiti Thesea fato.
  24. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  25. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  26. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  27. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  28. multiplices animo volvebat saucia curas.
  29. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  30. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  31. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  32. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  33. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  34. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  35. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  36. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  37. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  38. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  39. plangebant aliae proceris tympana palmis
  40. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  41. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  42. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  43. talibus amplifice vestis decorata figuris
  44. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  45. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  46. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  47. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  48. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  49. aurora exoriente vagi sub limina solis,