Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  2. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  3. sed primum multas expromam mente querelas
  4. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  5. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  6. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  7. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  8. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  9. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  10. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  11. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  12. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  13. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  14. funestam antennae deponant undique vestem
  15. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  16. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  17. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  18. haec mandata prius constanti mente tenentem
  19. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  20. aerium nivei montis liquere cacumen.
  21. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  22. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  23. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  24. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  25. amissum credens immiti Thesea fato.
  26. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  27. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  28. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  29. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  30. multiplices animo volvebat saucia curas.
  31. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  32. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  33. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  34. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  35. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  36. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  37. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  38. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  39. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  40. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  41. plangebant aliae proceris tympana palmis
  42. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  43. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  44. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  45. talibus amplifice vestis decorata figuris
  46. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  47. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  48. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  49. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  50. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  51. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  52. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  53. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  54. post vento crescente magis magis increbescunt
  55. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  56. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  57. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  58. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  59. advenit Chiron portans silvestria dona:
  60. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  61. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  62. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  63. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,