Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  2. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  3. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  4. sed primum multas expromam mente querelas
  5. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  6. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  7. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  8. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  9. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  10. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  11. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  12. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  13. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  14. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  15. funestam antennae deponant undique vestem
  16. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  17. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  18. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  19. haec mandata prius constanti mente tenentem
  20. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  21. aerium nivei montis liquere cacumen.
  22. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  23. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  24. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  25. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  26. amissum credens immiti Thesea fato.
  27. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  28. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  29. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  30. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  31. multiplices animo volvebat saucia curas.
  32. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  33. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  34. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  35. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  36. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  37. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  38. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  39. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  40. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  41. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  42. plangebant aliae proceris tympana palmis
  43. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  44. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  45. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  46. talibus amplifice vestis decorata figuris
  47. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  48. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  49. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  50. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  51. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  52. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  53. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  54. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  55. post vento crescente magis magis increbescunt
  56. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  57. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  58. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  59. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  60. advenit Chiron portans silvestria dona:
  61. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  62. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  63. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  64. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  65. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  66. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  67. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  68. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  69. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  70. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  71. non sine nutanti platano lentaque sorore
  72. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  73. haec circum sedes late contexta locavit,
  74. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  75. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  76. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  77. quam quondam silici restrictus membra catena
  78. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  79. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  80. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  81. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  82. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  83. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  84. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  85. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  86. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  87. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  88. his corpus tremulum complectens undique vestis
  89. candida purpurea talos incinxerat ora,
  90. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  91. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  92. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  93. dextera tum leviter deducens fila supinis
  94. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  95. libratum tereti versabat turbine fusum,
  96. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  97. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  98. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  99. ante pedes autem candentis mollia lanae
  100. vellera virgati custodibant calathisci.
  101. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  102. talia divino fuderunt carmine fata,
  103. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  104. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  105. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  106. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  107. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  108. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  109. adveniet tibi iam portans optata maritis
  110. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  111. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  112. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  113. levia substernens robusto bracchia collo.
  114. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  115. nulla domus tales unquam contexit amores,
  116. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  117. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  118. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  119. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  120. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  121. qui persaepe vago victor certamine cursus
  122. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  123. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  124. non illi quisquam bello se conferet heros,
  125. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  126. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  127. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  128. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  129. illius egregias virtutes claraque facta
  130. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  131. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  132. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.