Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  2. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  3. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  4. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  5. sed primum multas expromam mente querelas
  6. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  7. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  8. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  9. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  10. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  11. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  12. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  13. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  14. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  15. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  16. funestam antennae deponant undique vestem
  17. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  18. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  19. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  20. haec mandata prius constanti mente tenentem
  21. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  22. aerium nivei montis liquere cacumen.
  23. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  24. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  25. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  26. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  27. amissum credens immiti Thesea fato.
  28. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  29. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  30. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  31. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  32. multiplices animo volvebat saucia curas.
  33. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  34. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  35. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  36. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  37. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  38. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  39. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  40. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  41. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  42. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  43. plangebant aliae proceris tympana palmis
  44. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  45. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  46. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  47. talibus amplifice vestis decorata figuris
  48. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  49. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  50. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  51. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  52. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  53. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  54. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  55. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  56. post vento crescente magis magis increbescunt
  57. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  58. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  59. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  60. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  61. advenit Chiron portans silvestria dona:
  62. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  63. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  64. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  65. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  66. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  67. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  68. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  69. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  70. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  71. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  72. non sine nutanti platano lentaque sorore
  73. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  74. haec circum sedes late contexta locavit,
  75. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  76. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  77. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  78. quam quondam silici restrictus membra catena
  79. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  80. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  81. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  82. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  83. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  84. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  85. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  86. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  87. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  88. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  89. his corpus tremulum complectens undique vestis
  90. candida purpurea talos incinxerat ora,
  91. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  92. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  93. laeva colum molli lana retinebat amictum,