Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  2. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  3. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  4. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  5. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  6. sed primum multas expromam mente querelas
  7. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  8. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  9. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  10. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  11. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  12. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  13. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  14. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  15. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  16. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  17. funestam antennae deponant undique vestem
  18. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  19. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  20. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  21. haec mandata prius constanti mente tenentem
  22. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  23. aerium nivei montis liquere cacumen.
  24. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  25. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  26. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  27. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  28. amissum credens immiti Thesea fato.
  29. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  30. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  31. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  32. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  33. multiplices animo volvebat saucia curas.
  34. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  35. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  36. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  37. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  38. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  39. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  40. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  41. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  42. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  43. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  44. plangebant aliae proceris tympana palmis
  45. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  46. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  47. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  48. talibus amplifice vestis decorata figuris
  49. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  50. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  51. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  52. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  53. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  54. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  55. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  56. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  57. post vento crescente magis magis increbescunt
  58. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  59. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  60. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  61. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  62. advenit Chiron portans silvestria dona:
  63. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  64. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  65. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  66. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  67. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  68. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  69. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  70. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  71. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  72. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  73. non sine nutanti platano lentaque sorore
  74. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  75. haec circum sedes late contexta locavit,
  76. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  77. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  78. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  79. quam quondam silici restrictus membra catena
  80. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  81. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  82. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  83. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  84. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  85. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  86. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  87. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  88. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  89. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  90. his corpus tremulum complectens undique vestis
  91. candida purpurea talos incinxerat ora,
  92. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  93. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  94. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  95. dextera tum leviter deducens fila supinis
  96. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  97. libratum tereti versabat turbine fusum,
  98. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  99. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  100. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  101. ante pedes autem candentis mollia lanae
  102. vellera virgati custodibant calathisci.
  103. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  104. talia divino fuderunt carmine fata,
  105. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  106. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  107. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  108. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  109. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  110. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  111. adveniet tibi iam portans optata maritis
  112. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  113. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  114. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  115. levia substernens robusto bracchia collo.
  116. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  117. nulla domus tales unquam contexit amores,
  118. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  119. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  120. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  121. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  122. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  123. qui persaepe vago victor certamine cursus
  124. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  125. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  126. non illi quisquam bello se conferet heros,
  127. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  128. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  129. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  130. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  131. illius egregias virtutes claraque facta
  132. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  133. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  134. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  135. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  136. namque velut densas praecerpens messor aristas
  137. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  138. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  139. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  140. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  141. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  142. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  143. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  144. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  145. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  146. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  147. excipiet niveos percussae virginis artus.
  148. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  149. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
  150. urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
  151. alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  152. quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
  153. proiciet truncum submisso poplite corpus.
  154. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  155. quare agite optatos animi coniungite amores.
  156. accipiat coniunx felici foedere divam,
  157. dedatur cupido iam dudum nupta marito.
  158. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  159. non illam nutrix orienti luce revisens
  160. hesterno collum poterit circumdare filo
  161. (currite ducentes subtegmina, currite, fusi),
  162. anxia nec mater discordis maesta puellae
  163. secubitu caros mittet sperare nepotes.
  164. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.”
  165. talia praefantes quondam felicia Pelei
  166. carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
  167. praesentes namque ante domos invisere castas
  168. heroum et sese mortali ostendere coetu
  169. caelicolae nondum spreta pietate solebant.
  170. saepe pater divum templo in fulgente, revisens
  171. annua cum festis venissent sacra diebus,
  172. conspexit terra centum procumbere tauros.
  173. saepe vagus Liber Parnasi vertice summo
  174. Thyiadas effusis euantis crinibus egit,
  175. cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
  176. acciperent laeti divum fumantibus aris.
  177. saepe in letifero belli certamine Mavors
  178. aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo
  179. armatas hominum est praesens hortata catervas.
  180. sed postquam tellus scelere est imbuta nefando,
  181. iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
  182. perfudere manus fraterno sanguine fratres,
  183. destitit exstinctos natus lugere parentes,
  184. optavit genitor primaevi funera nati
  185. Liber ut innuptae poteretur flore novercae,
  186. ignaro mater substernens se impia nato
  187. impia non verita est divos scelerare parentes,
  188. omnia fanda nefanda malo permixta furore
  189. iustificam nobis mentem avertere deorum.
  190. quare nec talis dignantur visere coetus
  191. nec se contingi patiuntur lumine claro.
  1. Etsi me adsiduo defectum cura dolore
  2. sevocat a doctis, Ortale, virginibus,
  3. nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
  4. mens animi: tantis fluctuat ipsa malis,—
  5. namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
  6. pallidulum manans adluit unda pedem,
  7. Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
  8. Ereptum nostris obterit ex oculis.
  9. ---
  10. nunquam ego te vita frater amabilior
  11. adspiciam posthac: at certe semper amabo,
  12. semper maesta tua carmina morte canam,