Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  2. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  3. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  4. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  5. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  6. sed primum multas expromam mente querelas
  7. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  8. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  9. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  10. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  11. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  12. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  13. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  14. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  15. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  16. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  17. funestam antennae deponant undique vestem
  18. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  19. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  20. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  21. haec mandata prius constanti mente tenentem
  22. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  23. aerium nivei montis liquere cacumen.
  24. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  25. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  26. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  27. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  28. amissum credens immiti Thesea fato.
  29. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  30. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  31. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  32. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  33. multiplices animo volvebat saucia curas.
  34. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  35. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  36. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  37. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  38. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  39. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  40. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  41. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  42. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  43. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  44. plangebant aliae proceris tympana palmis
  45. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  46. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  47. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  48. talibus amplifice vestis decorata figuris
  49. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  50. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  51. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  52. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  53. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  54. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  55. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  56. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  57. post vento crescente magis magis increbescunt
  58. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  59. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  60. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  61. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  62. advenit Chiron portans silvestria dona:
  63. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  64. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  65. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  66. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  67. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  68. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  69. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  70. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  71. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  72. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  73. non sine nutanti platano lentaque sorore
  74. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  75. haec circum sedes late contexta locavit,
  76. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  77. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  78. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  79. quam quondam silici restrictus membra catena
  80. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  81. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  82. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  83. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  84. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  85. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  86. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  87. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  88. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  89. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  90. his corpus tremulum complectens undique vestis
  91. candida purpurea talos incinxerat ora,
  92. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  93. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  94. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  95. dextera tum leviter deducens fila supinis
  96. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  97. libratum tereti versabat turbine fusum,
  98. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  99. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  100. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  101. ante pedes autem candentis mollia lanae
  102. vellera virgati custodibant calathisci.
  103. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  104. talia divino fuderunt carmine fata,
  105. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  106. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  107. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  108. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  109. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  110. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.