Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  2. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  3. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  4. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  5. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  6. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  7. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  8. sed primum multas expromam mente querelas
  9. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  10. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  11. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  12. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  13. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  14. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  15. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  16. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  17. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  18. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  19. funestam antennae deponant undique vestem
  20. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  21. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  22. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  23. haec mandata prius constanti mente tenentem
  24. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  25. aerium nivei montis liquere cacumen.
  26. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  27. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  28. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  29. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  30. amissum credens immiti Thesea fato.
  31. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  32. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  33. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  34. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  35. multiplices animo volvebat saucia curas.
  36. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  37. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  38. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  39. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  40. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  41. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  42. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  43. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  44. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  45. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  46. plangebant aliae proceris tympana palmis
  47. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  48. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  49. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  50. talibus amplifice vestis decorata figuris
  51. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  52. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  53. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  54. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  55. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  56. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  57. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  58. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  59. post vento crescente magis magis increbescunt
  60. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  61. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  62. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  63. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  64. advenit Chiron portans silvestria dona:
  65. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  66. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  67. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  68. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  69. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  70. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  71. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  72. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  73. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  74. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  75. non sine nutanti platano lentaque sorore
  76. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  77. haec circum sedes late contexta locavit,
  78. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  79. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  80. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  81. quam quondam silici restrictus membra catena
  82. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  83. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  84. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens