Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  2. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  3. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  4. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  5. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  6. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  7. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  8. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  9. sed primum multas expromam mente querelas
  10. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  11. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  12. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  13. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  14. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  15. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  16. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  17. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  18. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  19. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  20. funestam antennae deponant undique vestem
  21. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  22. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  23. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  24. haec mandata prius constanti mente tenentem
  25. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  26. aerium nivei montis liquere cacumen.
  27. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  28. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  29. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  30. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  31. amissum credens immiti Thesea fato.
  32. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  33. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  34. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  35. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  36. multiplices animo volvebat saucia curas.
  37. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  38. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  39. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  40. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  41. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  42. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  43. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  44. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  45. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  46. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  47. plangebant aliae proceris tympana palmis
  48. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  49. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  50. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  51. talibus amplifice vestis decorata figuris
  52. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  53. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  54. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  55. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  56. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas