Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  2. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  3. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  4. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  5. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  6. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  7. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  8. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  9. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  10. sed primum multas expromam mente querelas
  11. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  12. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  13. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  14. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  15. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  16. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  17. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  18. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  19. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  20. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  21. funestam antennae deponant undique vestem
  22. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  23. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  24. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  25. haec mandata prius constanti mente tenentem
  26. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  27. aerium nivei montis liquere cacumen.
  28. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  29. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  30. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  31. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  32. amissum credens immiti Thesea fato.
  33. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  34. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  35. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  36. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  37. multiplices animo volvebat saucia curas.
  38. at parte ex alia florens volitabat Iacchus