Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  2. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  3. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  4. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  5. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  6. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  7. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  8. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  9. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  10. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  11. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  12. sed primum multas expromam mente querelas
  13. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  14. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  15. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  16. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  17. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  18. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  19. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  20. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  21. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  22. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  23. funestam antennae deponant undique vestem
  24. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  25. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  26. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  27. haec mandata prius constanti mente tenentem
  28. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  29. aerium nivei montis liquere cacumen.
  30. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  31. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  32. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  33. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  34. amissum credens immiti Thesea fato.
  35. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  36. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  37. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  38. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  39. multiplices animo volvebat saucia curas.
  40. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  41. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  42. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  43. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  44. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  45. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  46. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  47. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  48. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  49. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  50. plangebant aliae proceris tympana palmis
  51. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  52. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  53. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  54. talibus amplifice vestis decorata figuris
  55. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  56. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  57. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  58. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  59. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  60. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  61. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  62. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  63. post vento crescente magis magis increbescunt
  64. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  65. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  66. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  67. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  68. advenit Chiron portans silvestria dona:
  69. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  70. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  71. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  72. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  73. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  74. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  75. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  76. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  77. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  78. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  79. non sine nutanti platano lentaque sorore
  80. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  81. haec circum sedes late contexta locavit,
  82. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  83. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  84. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  85. quam quondam silici restrictus membra catena
  86. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  87. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  88. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  89. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  90. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  91. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  92. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  93. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  94. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  95. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  96. his corpus tremulum complectens undique vestis
  97. candida purpurea talos incinxerat ora,
  98. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  99. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  100. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  101. dextera tum leviter deducens fila supinis
  102. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  103. libratum tereti versabat turbine fusum,
  104. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  105. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  106. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  107. ante pedes autem candentis mollia lanae
  108. vellera virgati custodibant calathisci.
  109. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  110. talia divino fuderunt carmine fata,
  111. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  112. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  113. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  114. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  115. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  116. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  117. adveniet tibi iam portans optata maritis
  118. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  119. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  120. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  121. levia substernens robusto bracchia collo.
  122. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  123. nulla domus tales unquam contexit amores,
  124. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  125. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  126. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  127. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  128. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  129. qui persaepe vago victor certamine cursus
  130. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  131. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  132. non illi quisquam bello se conferet heros,
  133. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  134. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  135. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  136. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  137. illius egregias virtutes claraque facta
  138. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  139. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  140. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  141. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  142. namque velut densas praecerpens messor aristas
  143. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  144. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  145. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  146. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  147. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  148. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  149. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  150. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  151. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  152. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  153. excipiet niveos percussae virginis artus.
  154. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  155. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
  156. urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
  157. alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  158. quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
  159. proiciet truncum submisso poplite corpus.
  160. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  161. quare agite optatos animi coniungite amores.
  162. accipiat coniunx felici foedere divam,
  163. dedatur cupido iam dudum nupta marito.