Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  2. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  3. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  4. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  5. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  6. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  7. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  8. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  9. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  10. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  11. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  12. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  13. sed primum multas expromam mente querelas
  14. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  15. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  16. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  17. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  18. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  19. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  20. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  21. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  22. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  23. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  24. funestam antennae deponant undique vestem
  25. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  26. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  27. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  28. haec mandata prius constanti mente tenentem
  29. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  30. aerium nivei montis liquere cacumen.
  31. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  32. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  33. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  34. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  35. amissum credens immiti Thesea fato.
  36. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  37. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  38. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  39. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  40. multiplices animo volvebat saucia curas.
  41. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  42. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  43. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  44. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  45. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  46. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  47. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  48. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  49. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  50. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  51. plangebant aliae proceris tympana palmis
  52. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  53. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  54. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  55. talibus amplifice vestis decorata figuris
  56. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  57. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  58. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  59. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  60. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  61. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  62. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  63. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  64. post vento crescente magis magis increbescunt
  65. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  66. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  67. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  68. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  69. advenit Chiron portans silvestria dona:
  70. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  71. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  72. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  73. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  74. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  75. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  76. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  77. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  78. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  79. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  80. non sine nutanti platano lentaque sorore
  81. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  82. haec circum sedes late contexta locavit,
  83. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  84. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  85. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  86. quam quondam silici restrictus membra catena
  87. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  88. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  89. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  90. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  91. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  92. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  93. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  94. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  95. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  96. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  97. his corpus tremulum complectens undique vestis
  98. candida purpurea talos incinxerat ora,
  99. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  100. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  101. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  102. dextera tum leviter deducens fila supinis
  103. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  104. libratum tereti versabat turbine fusum,
  105. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  106. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  107. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  108. ante pedes autem candentis mollia lanae
  109. vellera virgati custodibant calathisci.
  110. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  111. talia divino fuderunt carmine fata,
  112. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  113. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  114. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  115. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  116. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  117. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  118. adveniet tibi iam portans optata maritis
  119. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  120. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  121. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  122. levia substernens robusto bracchia collo.
  123. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  124. nulla domus tales unquam contexit amores,
  125. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  126. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  127. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  128. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  129. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  130. qui persaepe vago victor certamine cursus
  131. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  132. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  133. non illi quisquam bello se conferet heros,
  134. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  135. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  136. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  137. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  138. illius egregias virtutes claraque facta
  139. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  140. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  141. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  142. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  143. namque velut densas praecerpens messor aristas
  144. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  145. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  146. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  147. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  148. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  149. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  150. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  151. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  152. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  153. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  154. excipiet niveos percussae virginis artus.
  155. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  156. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
  157. urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
  158. alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
  159. quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
  160. proiciet truncum submisso poplite corpus.
  161. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  162. quare agite optatos animi coniungite amores.
  163. accipiat coniunx felici foedere divam,
  164. dedatur cupido iam dudum nupta marito.
  165. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  166. non illam nutrix orienti luce revisens
  167. hesterno collum poterit circumdare filo
  168. (currite ducentes subtegmina, currite, fusi),
  169. anxia nec mater discordis maesta puellae
  170. secubitu caros mittet sperare nepotes.
  171. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.”
  172. talia praefantes quondam felicia Pelei
  173. carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
  174. praesentes namque ante domos invisere castas
  175. heroum et sese mortali ostendere coetu
  176. caelicolae nondum spreta pietate solebant.
  177. saepe pater divum templo in fulgente, revisens
  178. annua cum festis venissent sacra diebus,
  179. conspexit terra centum procumbere tauros.
  180. saepe vagus Liber Parnasi vertice summo
  181. Thyiadas effusis euantis crinibus egit,
  182. cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
  183. acciperent laeti divum fumantibus aris.
  184. saepe in letifero belli certamine Mavors
  185. aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo
  186. armatas hominum est praesens hortata catervas.
  187. sed postquam tellus scelere est imbuta nefando,
  188. iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
  189. perfudere manus fraterno sanguine fratres,
  190. destitit exstinctos natus lugere parentes,
  191. optavit genitor primaevi funera nati