Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  2. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  3. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  4. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  5. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  6. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  7. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  8. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  9. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  10. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  11. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  12. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  13. sed primum multas expromam mente querelas
  14. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  15. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  16. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  17. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  18. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  19. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  20. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  21. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  22. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  23. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  24. funestam antennae deponant undique vestem
  25. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  26. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  27. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  28. haec mandata prius constanti mente tenentem
  29. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  30. aerium nivei montis liquere cacumen.
  31. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  32. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  33. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  34. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  35. amissum credens immiti Thesea fato.
  36. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  37. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  38. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  39. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  40. multiplices animo volvebat saucia curas.
  41. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  42. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  43. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  44. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  45. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  46. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  47. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  48. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  49. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  50. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  51. plangebant aliae proceris tympana palmis
  52. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  53. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  54. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  55. talibus amplifice vestis decorata figuris
  56. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  57. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  58. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  59. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  60. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  61. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  62. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  63. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  64. post vento crescente magis magis increbescunt
  65. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  66. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  67. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  68. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  69. advenit Chiron portans silvestria dona:
  70. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  71. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  72. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  73. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  74. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  75. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  76. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  77. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  78. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  79. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  80. non sine nutanti platano lentaque sorore
  81. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  82. haec circum sedes late contexta locavit,
  83. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  84. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  85. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  86. quam quondam silici restrictus membra catena
  87. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  88. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  89. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  90. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  91. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  92. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  93. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  94. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  95. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  96. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  97. his corpus tremulum complectens undique vestis
  98. candida purpurea talos incinxerat ora,
  99. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  100. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  101. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  102. dextera tum leviter deducens fila supinis
  103. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  104. libratum tereti versabat turbine fusum,
  105. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  106. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  107. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  108. ante pedes autem candentis mollia lanae
  109. vellera virgati custodibant calathisci.
  110. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  111. talia divino fuderunt carmine fata,
  112. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  113. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  114. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  115. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  116. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  117. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.