Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  2. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  3. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  4. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  5. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  6. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  7. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  8. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  9. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  10. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  11. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  12. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  13. sed primum multas expromam mente querelas
  14. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  15. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  16. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  17. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  18. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  19. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  20. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  21. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  22. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  23. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  24. funestam antennae deponant undique vestem
  25. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  26. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  27. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  28. haec mandata prius constanti mente tenentem
  29. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  30. aerium nivei montis liquere cacumen.
  31. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  32. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  33. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  34. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  35. amissum credens immiti Thesea fato.
  36. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  37. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  38. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  39. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  40. multiplices animo volvebat saucia curas.
  41. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  42. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  43. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  44. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  45. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  46. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  47. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  48. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  49. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  50. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  51. plangebant aliae proceris tympana palmis
  52. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  53. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  54. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  55. talibus amplifice vestis decorata figuris
  56. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  57. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  58. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  59. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  60. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  61. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  62. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  63. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,