Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  2. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  3. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  4. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  5. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  6. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  7. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  8. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  9. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  10. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  11. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  12. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  13. sed primum multas expromam mente querelas
  14. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  15. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  16. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  17. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  18. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  19. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  20. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  21. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  22. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  23. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  24. funestam antennae deponant undique vestem
  25. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  26. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  27. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  28. haec mandata prius constanti mente tenentem
  29. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  30. aerium nivei montis liquere cacumen.
  31. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  32. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  33. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  34. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  35. amissum credens immiti Thesea fato.
  36. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  37. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  38. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  39. quae tum prospectans cedentem maesta carinam