Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  2. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  3. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  4. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  5. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  6. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  7. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  8. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  9. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  10. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  11. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  12. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  13. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  14. sed primum multas expromam mente querelas
  15. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  16. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  17. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  18. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  19. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  20. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  21. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  22. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  23. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  24. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  25. funestam antennae deponant undique vestem
  26. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  27. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  28. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  29. haec mandata prius constanti mente tenentem
  30. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  31. aerium nivei montis liquere cacumen.
  32. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  33. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  34. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  35. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  36. amissum credens immiti Thesea fato.
  37. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  38. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  39. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  40. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  41. multiplices animo volvebat saucia curas.
  42. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  43. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  44. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  45. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  46. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  47. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  48. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  49. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  50. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  51. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  52. plangebant aliae proceris tympana palmis
  53. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  54. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  55. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  56. talibus amplifice vestis decorata figuris
  57. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  58. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  59. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  60. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  61. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  62. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  63. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  64. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  65. post vento crescente magis magis increbescunt
  66. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  67. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  68. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  69. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  70. advenit Chiron portans silvestria dona:
  71. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  72. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  73. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  74. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  75. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  76. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  77. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  78. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  79. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  80. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  81. non sine nutanti platano lentaque sorore
  82. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  83. haec circum sedes late contexta locavit,
  84. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  85. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  86. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  87. quam quondam silici restrictus membra catena
  88. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  89. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  90. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  91. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  92. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  93. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  94. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  95. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  96. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  97. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  98. his corpus tremulum complectens undique vestis
  99. candida purpurea talos incinxerat ora,
  100. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  101. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  102. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  103. dextera tum leviter deducens fila supinis
  104. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  105. libratum tereti versabat turbine fusum,
  106. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  107. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  108. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  109. ante pedes autem candentis mollia lanae
  110. vellera virgati custodibant calathisci.
  111. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  112. talia divino fuderunt carmine fata,
  113. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  114. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  115. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  116. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  117. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  118. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  119. adveniet tibi iam portans optata maritis
  120. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  121. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  122. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  123. levia substernens robusto bracchia collo.
  124. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  125. nulla domus tales unquam contexit amores,
  126. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  127. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  128. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  129. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  130. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  131. qui persaepe vago victor certamine cursus
  132. flammea praevertet celeris vestigia cervae.