Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  2. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  3. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  4. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  5. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  6. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  7. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  8. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  9. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  10. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  11. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  12. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  13. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  14. sed primum multas expromam mente querelas
  15. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  16. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  17. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  18. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  19. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  20. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  21. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  22. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  23. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  24. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  25. funestam antennae deponant undique vestem
  26. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  27. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  28. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  29. haec mandata prius constanti mente tenentem
  30. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  31. aerium nivei montis liquere cacumen.
  32. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  33. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,