Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  2. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  3. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  4. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  5. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  6. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  7. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  8. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  9. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  10. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  11. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  12. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  13. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  14. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  15. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  16. sed primum multas expromam mente querelas
  17. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  18. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  19. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  20. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  21. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  22. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  23. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  24. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  25. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  26. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  27. funestam antennae deponant undique vestem
  28. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  29. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  30. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  31. haec mandata prius constanti mente tenentem
  32. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  33. aerium nivei montis liquere cacumen.
  34. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  35. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  36. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  37. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  38. amissum credens immiti Thesea fato.
  39. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  40. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  41. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  42. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  43. multiplices animo volvebat saucia curas.